- PREMERE
- PREMEREapud Statium, Theb. l. 8. v. 568.—— tunc aurô Phaleras aurôque sagittasCingulaque et manicas (ne coniuge vilior iret)Presserat ——nere est veteri Scholiasti. Quae locutio videtur ex eo deducta, quod areis et pressoriis Veteres vestimentis formam servare consueverunt, de quo supra aliquid, plura vero apud Casp. Barthium ad Claudian. Sic Val. Flaccus, l. 2. v. 410.Illic servati genitoris conscia sacraPressit acu, currusque pios ——Alias, insequi, instare, proxime urgere. Statius idem, Theb. l. 5. v. 246.—— Vis nulla arcere furentes:Hax sequere, ô miserande. premunt, aderuntque moranti,Et mecum fortasse cades ——Proprie de Venatoribuws. Virg. Georgic. l. 3. v. 413.Ingentem clamore premes ad retia cervum.Et, Aen. l. 1. v. 324.Aut spumantis apri cursum clamore prementem.Porro, strictim examinare, ut exprimatur veritas. Idem Statius, ibid. v. 318.—— —— inania bustaPlango metu, si forte premant ——Quâ notione Maro quoque verbô saepe utitur. Etiam vincere, superare, apud Statium rursus, Theb. l. 6. v. 34.Exemplô famulas premit etc.Ut alia significata inpraesens omittam, de quibus vide Casp. Barthium, Animadversion. ad Papinium Statium passim.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.